monumenta.ch > Hieronymus > csg51.137 > sectio 4 > sectio 1 > sectio 2 > bsbClm6224.183 > bnf9389.246 > sectio 3 > uwbM.p.th.q.1a.129 > sectio 15

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Danielem, 10, 15
Princeps autem regni Persarum restitit mihi viginti et uno diebus. Videtur mihi hic esse angelus cui Persis credita est, iuxta illud quod in Deuteronomio legimus: Quando dividebat Altissimus gentes et disseminabat filios Adam: statuit terminos gentium iuxta numerum angelorum Dei . Isti sunt principes de quibus et Paulus apostolus loquitur: Sapientiam loquimur inter perfectos, quam nullus principum saeculi huius cognovit.